BACULUS Episcopalis seu Pastoralis

BACULUS Episcopalis seu Pastoralis
BACULUS Episcopalis seu Pastoralis
pedum, cambuta, Episcoporum et Abbatum in Communione romana gestamen est. Ferula dicitur, apud Luithprandum Histor. l. 6. c. 11. et Auctorem Appendicus Reginonis ad A. C. 964. Virga Pastoralis atque Crocea, h. e. baculus subalaris, in quadam Bulla Mattini V. in favorem Ecclesiae Maceratensis. Ital. Crozzia et Stampella etc. Cuius institutum ab ipsis Ecclesiae primordiis repetitum eunt, aiuntque Petrum misisse baculum suum Euchario five Frontoni primo Trevirorum Episcopo, qui adhuc in Ecclesia hacce magna cum veneratione conservetur. Iidem baculum S. Saturnini, Apostolorum Discipuli, tolosae etiamnum asservari, cum hac Inscr.
Curva trahit, quos virga regit, pars ultima pungit:
S. Augustini eburneum baculum, an Valentiae in Hispania, ut Gavantus vult; an in Sardinia, ut Baronius ad A. C. 504. S. Isidori Bononiae; S. Hermagorae, in Patriarch. Aquileiensi Eccl. etc. ostendi, inter se ipsi parum consentientes, contendunt, etc. Et quidem Baculi huiusmodi e ligno primitus erant, unde in Vita S. Burchardi Episcopi Wirtziburg. c. 1. virgae eius sambuceae mentio fit. Postmodum ex auro. Monachus Sangall. de Gestis Caroli M. l. 1. c. 19. de quodam Episcopo: In tantam progressus est proterviam, ut virgam aurcam incomparabilis Caroli ---- feriatis diebus vice baculi ferendam pro Episcopali ferula, improvidus ambiret. Quô locô Carolus sceptrum eandem virgam vocans, Quidam, inquit, ex Episcopis non contentus Episcopatu ----- sceptrum nostrum, quod pro regiminis nostri significatione aureum ferre solemus, pro pastorali baculo nobis ignor antibus vindicare voluit. Inde apud Gallos vulgati versus, qui a Coquillio in Hist. Nivernensi habentur,
Au temps passe du siecle d'or
Crosse de bois, Evesque d'or,
Maintenant changent les loix,
Crosse d'or, Evesque de bois.
Id est,
Cum tempus esset aureum,
Pedum gerebant ligneum
Aurei Ministri: iam pedum
Tenent superlum lignei.
Formam Baculorum pastoralium, sic describit Hugo a S. Victore in Speculo Eccl. c. 6. Baculus Pastoralis rectitudine sui rectum regimen significat. Quod autem una pars curva est, et altera acuta, monsirat praeesse subiectis et dabellare superbos. Et W. Malmesbur. de Gestis Pontif. l. 1. Liberque I. Miracul. S. Dionys. c. 3. vident introire senem Clericum Pontificalibus vestibus exornatum, ferentemque in manu baculum a capite arcuatum, in imo refiexum, qualibus antiquiores Pontifices usos fuisse ad Memorias eorum sulpensi declarant. Sic Silvester Giraldus Topogr. Hiberniae c. 33. Baculos Sanctorum in superiore parte recurvos aurô, argentô vel aere contectos ---- in magna reverentia habere ---- solent Hiberni, etc. Vide quoque infra. At aliam Celasii II. Gregorii item M. baculum formam habuisse, docent Macri Fratres in Hierolex. ubi utriusque effigiem habes in vocibus, Baculus et Mitra. Graeci vero Abbates baculô utentes ab Episcopali diversô, illô T. Figuram exprimunt. Maronitatum autem Episcopi, in summitate baculi, globum aliquando crystallinum et saepe gemmatum, cum cruce ferunt superposita: quam formam Latinis olim non ignotam fuisse, iidem Macri tradunt. Certe Isidor. hic baculus; inquit, ex ligno et osse conficitur, chrystallinâ vel deauratâ sphaerulâ coniungitur, in supremo capite insignitur, in extremo serrô acuitur. Talisque Gregorii M. Fuisse legitur, apud Eosd. etc. Finem ac usum istiusmodi Baculi multiplicem esse aiunt, qui hisce versiculis apud Hugonem praefatum comprehenduntur:
Curva trahit mites, pars pungit acuta rebelles.
Et,
Curvatrahit; quos curva regit pars ultima pungit.
Et,
attrahe per curvum, mediôrege, punge per imum, etc.
Gerunt illum in Ecclesia Romana non Episcopi modo, sed et Abbates, quos per baculum investiri quoque solitos, docet Ordericus Vitalis l. 8. Nisi quod Abbates, ad distinctionem, baculô cum velo seu pendente velô, utuntur. Abbas tamen Monasterii S. Victoris Paris. Baculô Caret: unde nec ad eum pertinet Conciliasive Curias Regum vel Principum frequentare, ut habetur in libro Ord. huius MS. apud Car. du Fresne. Porro Eremitani Ordinis S. Augustini, ad exemplum Monachorum Aegyptiorum Eliseum Prophetam imitari se dicentium, baculum etiam gesserunt ad formam literae T. qui iuxta constitutionem Gregorii IX. palmorum esse quinque debebat, sed Innocentius postea VII. et Alexander IV. eos ab hoc onere immunes esse iusserunt. In Conventuali quoque Melitensium Eccesia 4. Cantores, in diebus sollennibus, pluvialibus induti, assistunt in Choro cum baculis argenteis, quales peregrinantium esse solent, sed crafsioribus: quod idem obtinet in Gallia. Sed et in Siciliae ac Melitae Cathedralibus dignitas Canonicalis est. Ciantar dicta, a Latino Cantor, cuius est ferre baculum seu virgam argenteam. Quod a Stephano IV. institutum, Macri tradunt. Solus Pontifex Roman. baculum non gestat, ferulam tamen ei tribuunt Scriptores, ait Car. du Fresne in Glossar. ubi de Baculo Pastorali. Vide quoque eum in voce Degradatio. In Oriente, antiquitus Episcopis aliisque Sacerdotibus baculi usum, quin et mitram ac annulum communem fuisse, refert Philostratus l. 3. Sed et apud Maronitas, tam Ecclesiastici, quam saeculares, eo quod stantes in Ecclesia orant, subaxillari baculô sustentantur etc. Plura hanc in rem vide apud Macros Fratres l. cir. qui de Pontifice addunt, nullibi eum, nisi in Trevirensi dioecesi, baculô uti, ob rationem quam videsis apud illos: adde quae retro, voce Bactroperatae et.
Baculorum alia quaedam genera, quae apud Scriptores occurrunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • UNCUS et UNCINUS — UNCUS, et UNCINUS quid proprie, vide supra, ubi de Uncis manibus, quarum meminit Papinius. Apud Martialem, l. 1. Epigr. 54. v. 4. Sic interposito vilis contaminat unco Urbica Lingonico, Tyrianthina Bardocucullus: vox notat acutum apicem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”